Arcana Coelestia (Elliott) n. 6949

Previous Number Next Number See English 

6949. `Et factus in serpentem': quod significet sensualem et corporeum hominem separatum ab interno, constat ex significatione `serpentis' quod sit homo qui ratiocinatur ex sensualibus, de qua n. 195-197, 6398, 6399, ita sensuale hominis; et quia per `serpentem' significatur sensuale, etiam {1}significatur corporeum, nam sensuale habet sua (c)a sensibus corporis; et quia sensuale in se spectatum tale est, ut mox supra n. 6948 descriptum, etiam `serpens,' qui est sensuale, significat omne malum in genere, n. 251, 254, 257. Quod hic per `serpentem' intelligatur sensualis et corporeus homo separatus ab interno seu rationali, patet ex eo quod `Moscheh fugerit a coram illo,' per quod significatur horror pro illo; et quoque ex eo quod per hoc signum describatur status illorum qui ab Ecclesia spirituali si non fidem haberent, tunc enim internum (c)eorum clauderetur, nec plus lucis caeli influeret quam ut ex sensuali separato cogitare {2}possent et inde loqui. Ex sensuali separato cogitant omnes illi qui falsa defendunt contra vera, et mala contra bona, verbo, omnes qui in malo vitae sunt et inde in nulla fide; nam qui male vivit, is nihil credit; illi qui tales sunt dote ratiocinandi {3}prae aliis pollent et quoque persuadendi, imprimis simplicibus, ex causa quia ex fallaciis sensuum et apparentiis in mundo loquuntur; sciunt etiam exstinguere vel obvelare vera per fallacia, inde etiam per `serpentes' significatur calliditas et astutia; {4}cum autem (m)sensuale conjunctum est cum interno, seu rite subordinatum rationali, tunc per `serpentem' significatur prudentia et circumspectio, n. 197, 4211, 6398.(n) @1 est$ @2 possint but possent intended.$ @3 After pollent$ @4 si vero$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church