Arcana Coelestia (Elliott) n. 7000

Previous Number Next Number See English 

7000. `Et etiam ecce ille exit obviam tibi': quod significet receptionem, constat ex significatione `obviam exire' quod hic sit paratum {1}sisti recipiendi, nempe Divinum Verum quod per `Moschen' repraesentatur, ita receptio ejus; angeli et spiritus qui Divinum Verum a Domino procedens recipiunt, et ulterius promovent, dicuntur `obviam exire,' {2}cum sistuntur a Domino parati ad recipiendum. @1 esse$ @2 quia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church