Arcana Coelestia (Elliott) n. 7035

Previous Number Next Number See English 

7035. `Filius Meus, primogenitus Meus, Israel': quod significet quod illi qui in vero et bono spirituali adoptati sint, constat ex significatione `filii' cum a Jehovah seu Domino dicitur de illis qui ab Ecclesia spirituali sunt, quod sit adoptatus, de qua sequitur; ex significatione `primogeniti' quod sit fides charitatis quae est Ecclesiae spiritualis, de qua n. 367, 2435, (x)3325, 4925, 4926, 4928, 4930; et ex repraesentatione `Israelis' quod sit Ecclesia spiritualis, de qua n. 6637. Quod `filius Meus, primogenitus Meus, Israel' sint illi qui in vero et bono spirituali, hoc est, qui ab Ecclesia spirituali {1}Sua, adoptati sint, ita pro filiis agniti, est quia Dominus per Adventum Suum in mundum illos salvavit, videatur n. 6854, 6914; inde etiam, et quoque ex fide in Dominum, vocantur `filius primogenitus'; {2}illi quoque intelliguntur a Domino apud Johannem, Et alias oves habeo quae non sunt ex ovili hoc; etiam illas oportet Me adducere, vocemque Meam audient, et fiet unus grex, et unus Pastor, x 16. @1 sunt I$ @2 sunt illi qui a Domino intelliguntur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church