Arcana Coelestia (Elliott) n. 7043

Previous Number Next Number See English 

7043. `Et quaesivit occidere illum': quod significet quod apud illam Ecclesia repraesentativa non institui posset, constat ex significatione `quaerere occidere' quod sit non recipere, de qua n. 3387, 3395, hic itaque non recipere seu eligere gentem illam, ut apud (c)eam Ecclesia repraesentativa institueretur; gens illa per Moschen futurum illius ducem et caput jugiter in (t)tribus his versibus intelligitur, videatur supra n. 7041; quod gens illa non electa sit, sed quod contumaciter institerit ut esset Ecclesia, videatur n. 4290, 4293; et quod non aliqua Ecclesia sed modo repraesentativum Ecclesiae apud illam {1}institutum fuerit, n. 4281, 4288, 6304; quodque illa quae Ecclesiae et sancta sunt repraesentari possint etiam a malis, quia repraesentativum non spectat personam sed rem, n. 3670, 4208, 4281. Simile quod hic in sensu interno intelligitur per id quod Jehovah gentem illam prorsus delere vellet, et loco ejus aliam gentem ex Mosche exsuscitare, (d)Num. xiv 12; et quoque quod dicatur quod `(x)Jehovam' paenituerit' quod gentem illam introduceret, et quod introduxerit in terram Canaanem. @1 instituta$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church