Arcana Coelestia (Elliott) n. 7048

Previous Number Next Number See English 

7048. `Et cessavit ab illo': quod significet quod permissum ut repraesentarent, constat (c)a significatione `cessare ab illo,' nempe occidendo, quod sit permissum ut repraesentarent; nam quod `Jehovah quaesiverit occidere illum' significabat quod apud illam gentem Ecclesia repraesentativa institui non posset, n. 7043, quare nunc {1} cum dicitur quod `cessaverit ab illo,' significatur quod permissum ut repraesentarent, hoc est, ut apud illam gentem institueretur repraesentativum Ecclesiae, non autem Ecclesia; quod aliud sit repraesentare Ecclesiam, et aliud esse Ecclesia, patet ex eo quod Ecclesiam repraesentare possint {2}etiam mali, sed esse Ecclesia non nisi quam boni, nam repraesentare Ecclesiam est modo externum, videatur n. 3670, 4208, 4281. @1 i autem$ @2 quoque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church