Arcana Coelestia (Elliott) n. 7050

Previous Number Next Number See English 

7050. Quod in his tribus versibus arcana sint quae nusquam sciri possunt absque sensu interno, a singulis ibi patet; quis enim sciret quid significat quod Jehovah, postquam Moschi mandaverat ut iret Aegyptum, mox dein cum esset in via, (x)occurreret illi, et quaereret occidere illum? quis sciret quid significat quod Zippora, cum absciderat praeputium filii sui, faceret tangere pedes ejus, et diceret ad Moschen quod sponsus sanguinum is sibi esset; tum quod dein diceret, Sponsus sanguinum ad circumcisiones? quis non videt quod in his arcana recondita sint, et quod {1}illa nequaquam detegi queant nisi ex sensu interno? @1 talia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church