Arcana Coelestia (Elliott) n. 7063

Previous Number Next Number See English 

7063. `Et locutus Aharon omnia verba quae locutus Jehovah ad Moschen': quod significet doctrinam inde a Divino, constat ex significatione `loqui' cum praedicatur de doctrina quae per `Aharonem' repraesentatur, quod sit {1}enuntiatio et praedicatio', de qua n. 6987, 6999; ex repraesentatione `Aharonis' quod sit verum mediate procedens a Divino Domini, ita doctrina veri et boni, de qua n. 6998, 7009; et ex significatione `verborum quae locutus Jehovah ad Moschen' quod sit ex Divino, hoc est, per verum quod immediate procedit a Divino Domini, quod verum repraesentatur per `Moschen,' n. 7010, 7054. @1 praedicatio et enuntiatio$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church