Arcana Coelestia (Elliott) n. 709

Previous Number Next Number See English 

709. 'Jehovah' dicitur quia nunc agitur de charitate: in praecedente capite a vers. 9 ad fin., non dicitur Jehovah, sed Deus, ex causa quod ibi agatur de praeparatione Noahi, seu hominis Ecclesiae quae Noahus vocatur, quoad ejus intellectualia quae sunt fidei; hic autem de praeparatione ejus quoad voluntaria quae sunt amoris; cum de intellectualibus seu veris fidei, dicitur 'Deus,' cum de voluntariis seu bonis amoris, dicitur 'Jehovah'; intellectualia enim seu quae sunt fidei non constituunt Ecclesiam, sed voluntaria quae sunt amoris; Jehovah in amore et charitate est, non autem in fide nisi sit fides amoris seu charitatis; quare etiam in Verbo fides comparatur nocti, sed amor diei, sicut in primo capite Geneseos, ubi de luminaribus magnis actum, quod 'luminare magnum seu sol,' qui significat amorem, dominetur die, et 'luminare minus seu luna,' quae significat fidem, quod dominetur nocte, Gen. i 14, 16; similiter apud Prophetas; Jer. xxxi 35; xxxiii 20; Ps. cxxxvi 9 [A.V. 8]; tum Apoc. viii 12.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church