Arcana Coelestia (Elliott) n. 7205

Previous Number Next Number See English 

7205. `Et redimam vos brachio extenso': quod significet eductionem ab inferno ex Divina potentia, constat ex significatione `redimere' quod sit educere ab inferno; quod redemptio dicatur de servitio, de malo, deque morte, quod inde eximantur, ita de inferno, et quod Dominus quoad Divinum Humanum dicatur Redemptor, videatur n. 6281; et ex significatione `brachii extensi' quod sit Divina potentia, quod `brachium' sit potentia, videatur n. (x)878, 4931, 4932, (x)4934, 4935; quod autem `brachium extensum' sit omnipotentia seu Divina potentia, est quia per `brachium' cum apparet extensum in caelis, repraesentatur potentia a Divino; cum autem non extensum sed incurvatum, repraesentatur potentia in sensu communi; inde nunc est quod Divina potentia in Verbo pluries exprimatur per `brachium extensum' et per `manum fortem,' ut {1} apud Jeremiam, Ego feci terram, hominem, et bestiam, quae super faciebus terrae, per virtutem Meam magnam, et per brachium Meum extensum, xxvii 5:

apud eundem:

Ah Domine Jehovih, ecce Tu fecisti caelum et terram, per virtutem Tuam magnam, et per brachium Tuum extensum, non mirabile est prae Te ullum verbum: et eduxisti populum Tuum Israelem e terra Aegypti per signa et per miracula, et per manum fortem, et per brachium extensum, xxxii 17, 21:

apud Ezechielem, Educam vos ex populis, et congregabo vos e terris in quas dispersi estis, per manum fortem, et per brachium extensum, xx 34:

apud Davidem, Eduxit Israelem e medio Aegyptiorum, per manum fortem et brachium extensum, Ps. cxxxvi 11, 12:

et praeterea, Deut. iv 34, v 15, vii 19, ix 29, xi 2, xxvi 8; 1 Reg. viii 42; 2 Reg. xvii 36. @1 in Deuteron: iv 34, v 15, vii 19, ix 29, xi 2, xxvi 8; 1 Reg. viii 42;2 Reg. xvii 36, tum in his locis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church