Arcana Coelestia (Elliott) n. 7223

Previous Number Next Number See English 

7223. `Ecce filii Israelis non audiverunt ad me': quod significet quod spirituales non receperint' quae illis annuntiata sunt, constat ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint spirituales, hoc est, illi qui ab Ecclesia spirituali Domini, de qua n. 6426, 6637; et ex significatione `non audire' quod sit non ex fide et oboedientia recipere, de qua supra n. 7216; quod sint quae illis annuntiata sunt, {1}hoc est, de liberatione, patet. @1 nempe$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church