Arcana Coelestia (Elliott) n. 7290

Previous Number Next Number See English 

7290. `Dicendo, Date prodigium': quod significet et ideo confirmari volunt, constat ex significatione `prodigiorum et signorum' quod sint confirmationes veritatum, de qua n. 3900, 6870. Quod prodigia et signa attinet, de quibus in nunc sequentibus, sciendum quod facta sint apud tales qui in externo cultu fuerunt, et de interno {1} non scire volebant; qui enim in tali cultu fuerunt adigendi erant per media externa; inde est quod miracula facta sint apud populum Israeliticum et Judaicum, erant enim solum in cultu externo, (c)et in nullo interno; et quoque externus cultus erat in quo esse debebant, cum non in interno cultu esse {2}vellent, ex causa ut {3}in externis repraesentarent sancta, et sic communicatio daretur cum caelo, sicut per aliquod Ecclesiae, nam correspondentiae, repraesentativa, et significativa conjungunt naturalem mundum spirituali; inde nunc 2 erat quod apud illam gentem tot miracula facta sint; at apud illos qui in cultu interno sunt, hoc est, in charitate et fide, {4} miracula non fiunt, sunt enim illis damnosa, nam miracula cogunt ad credendum, et coactum non remanet sed dissipatur; interna cultus, quae sunt fides et charitas, implantanda sunt in libero, tunc enim appropriantur, et quae sic appropriantur remanent, quae autem implantantur in coacto manent extra internum hominem in externo, nam {5}in internum hominem nihil intrat nisi per ideas intellectuales, quae sunt rationes, humus enim quae recipit ibi est rationale illustratum; inde est quod miracula hodie nulla fiant; quod etiam sint damnosa, inde constare potest; adigunt enim ad credendum, ac in externo homine ideas figunt quod ita sit; si internus homo postea negat id quod miracula confirmarunt, tunc fit oppositio {6}et collisio interni et externi hominis, et tandem cum {7}ideae ex miraculis dissipantur, fit conjunctio falsi et veri, ita profanatio; inde patet quam damnosa sunt miracula hodie in Ecclesia, in qua interna cultus detecta sunt; {8} haec quoque significantur per Domini verba ad Thomam, Quia vidisti Me, Thoma, credidisti; beati qui non vident, et credunt, Joh. xx 29;

ita quoque `beati' qui non per miracula credunt. 3 At miracula non damnosa sunt illis qui in cultu externo absque interno sunt, nam apud illos oppositio interni et externi hominis non dari potest, ita nec collisio, proinde nec profanatio. Quod {9}miracula nec aliquod ad fidem contribuant, satis constare potest a miraculis apud populum Israeliticum in Aegypto et in deserto, quod prorsus nihil apud illos effecerint; populus ille, tametsi ante paucum tempus viderunt tot miracula in Aegypto, postea mare Suph divisum, et Aegyptios ibi immersos, {10}columnam nubis euntem ante se interdiu et columnam ignis noctu, mannam quotidie {11}depluentem e caelo, et tametsi viderunt Montem Sinai fumantem, et audiverunt Jehovam inde loquentem, praeter {12} alia, usque tamen in medio talium, ab omni fide delapsi sunt, et a cultu Jehovae ad cultum vituli, Exod. xxxii 1 ad fin.; inde patet quid miracula efficiunt. 4 Minus adhuc effectura essent hodie {13}quando non agnoscitur quod sit aliquid ex spirituali mundo; et cum negatur omne tale quod fit, et non (t)tribuitur naturae; contra Divinum enim influxum et regimen in terris universaliter regnat negativum; {14}quapropter hodie, homo Ecclesiae si ipsissima miracula Divina videret, primum (m){15}illa deduceret in naturam, et ibi {16}conspurcaret illa, {17}et postea sicut phantasmata {16}rejiceret, et demum {16}irrideret quoscumque qui illa tribuerent Divino, et non naturae; quod miracula nihil efficiant, {18}constat etiam a Domini verbis apud Lucam, Si Mosen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebuntur, xvi 31. @1 i cultu prorsus$ @2 possent$ @3 After repraesentarent$ @4 i et hae formarunt conscientiam,$ @5 intellectuale illustratum non recipit, ac sibi rationalia adjungit; quod non ita recipitur, nequaquam inhaeret$ @6 After hominis$ @7 fides miraculi dissipatur$ @8 i et cum abrogata sunt,$ @9 etiam miracula non aliquid$ @10 et tametsi viderunt$ @11 depluere$ @12 i plura$ @13 cum$ @14 quare$ @15 deducerent$ @16 Plural verbs$ @17 at$ @18 patet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church