Arcana Coelestia (Elliott) n. 7293

Previous Number Next Number See English 

7293. `Erit in serpentem aqueum': quod significet per id quod merae fallaciae et inde falsa regnabunt apud illos, constat ex significatione `serpentis' quod sit sensuale et corporeum, de qua n. 6949, inde fallaciae, nam sensuale et corporeum separatum a rationali, hoc est, non ei subordinatum, plenum est fallaciis, in tantum ut vix aliud sint quam fallaciae, videatur n. 6948, 6949. Est `serpens aqueus' qui hic significatur, nam in lingua originali hic serpens {1}per eandem vocem exprimitur {2}per quam balaena, quae est piscis maximus maris, et balaena {3} significat {4}scientificum in communi {5}; cum {6}itaque per Aegyptios significantur falsa ex fallaciis, {7} vox illa significat serpentem, {8} nempe aqueum, quia est pro balaena quae in aquis et quia aquae Aegypti sunt falsa. 2 Quod Pharao seu Aegyptus dicatur `balaena,' constat apud Ezechielem, Loquere et dic, Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego contra te Pharao, rex Aegypti, balaena magna, {9}quae cubat in medio fluviorum suorum, xxix 3:

apud eundem, (x)Fili hominis, tolle lamentationem super Pharaonem regem Aegypti, et dic ad illum, Leoni gentium juveni similis factus es; tuque sicut balaenae in maribus, et prodiisti cum fluminibus tuis, conturbasti flumina tua, xxxii 2;

ibi per `balaenam' significantur scientifica in communi per quae, quia ex sensuali homine, illa quae fidei sunt pervertuntur; quod `balaena' {10}sit scientificum in communi, est quia piscis est scientificum in particulari, n. 40, 991; et quia `balaenae' significant scientifica pervertentia {11}vera fidei, etiam per illas significantur ratiocinia ex 3 fallaciis, unde falsa; ea significantur per `balaenas' apud Davidem, Tu (x)perrupisti robore Tuo mare, fregisti capita balaenarum super aquis, Ps. lxxiv 13:

similia etiam per `Leviathanem' apud Esaiam, In die illo visitabit Jehovah gladio Suo duro, et magno, et forti, super Leviathanem serpentem oblongum, et super Leviathanem serpentem tortuosum, et occidet balaenas quae in mari, xxvii 1:

et apud Davidem, Confregisti capita Leviathanis, dedisti illum cibum populo Ziim, Ps. lxxiv 14;

(m)`Leviathan' in bono sensu pro ratione ex veris, apud Hiobum, xl 25-32 [A.V. xli 1-8] et xli 1-26 [A.V. xli 9-34]; ratio ex veris est in opposito ratiociniis ex falsis.(n) 4 Et quia per `balaenas' significantur ratiocinia ex fallaciis pervertentia {12}vera, per `serpentes aqueos,' qui eadem voce in lingua originali exprimuntur, significantur ipsa falsa ex fallaciis, ex quibus ratiocinia, et per quae perversiones; {13}falsa per illos serpentes in sequentibus locis significantur: apud Esaiam, Respondebunt {14}jim in palatiis ejus, et serpentes in palatiis deliciarum, xiii 22:

apud eundem, Ascendent in palatia ejus spinae, carduus et sentis in munitiones ejus, ut sit habitaculum serpentum, atrium filiabus noctuae, xxxiv 13:

apud eundem, In habitaculo serpentum cubile ejus, gramen pro calamo et junco, xxxv 7:

apud Jeremiam, Dabo Hierosolymam in acervos, habitaculum serpentum, ix 10 [A.V. 11]:

apud Malachiam, Posui montes Esavi vastitatem, et hereditatem ejus serpentibus deserti, i 3;

in his locis `serpentes' pro falsis ex quibus ratiocinia; eadem quoque 5 per `dracones' significantur, sed `dracones' sunt ratiocinia ex amoribus sui et mundi, ita ex cupiditatibus mali, quae non solum pervertunt {15} vera sed etiam bona; quae ratiocinia prodeunt ex illis qui corde negant vera et bona fidei, sed ore propter libidinem imperandi et lucrandi illa confitentur, ita quoque ex illis {16}qui vera et bona profanant {17}; hi et illi per `draconem, serpentem antiquum, qui vocatur diabolus et satanas, qui seducit totum terrarum orbem,' Apoc. xii 9, intelliguntur; et quoque per eundem, nempe `draconem' qui persecutus est mulierem quae peperit filium raptum ad Deum et ad thronum Ipsius,' ibid. vers. 5, et qui `ejecit ex ore suo aquam sicut fluvium, ut mulierem absorberet,' ibid. vers. 13, 15; `filius quem 6 mulier peperit' est Divinum Verum hodie detectum, `mulier' est Ecclesia, `draco serpens' sunt qui persecuturi, `aqua sicut fluvius quam draco ejiceret' sunt falsa ex malo et inde ratiocinia per quae conaturi mulierem, hoc est, Ecclesiam, destruere; sed quod nihil effecturi sint, describitur per `quod adjuverit terra mulierem, et aperuerit terra os suum et deglutiverit fluvium quem ejecit draco' ibid. vers. 16. @1 After exprimitur$ @2 quae etiam significat balaenam$ @3 i cum de Aegyptiis agitur,$ @4 scientifica$ @5 i n. 42$ @6 autem$ @7 i tunc$ @8 i hic$ @9 qui$ @10 sint scientifica$ @11 verum$ @12 verum fidei$ @13 ratiocinia ex falsis$ @14 See Vol. I, p. 546, footnote 1.$ @15 i et destruunt$ @16 quae$ @17 i et per Babelem significantur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church