Arcana Coelestia (Elliott) n. 7317

Previous Number Next Number See English 

7317. `Et vertentur in sanguinem': quod significet quod falsificabunt vera, constat ex significatione `sanguinis' quod sit verum falsificatum, de qua n. 4735, (x)6978; `sanguis' enim in genuino sensu est {1} verum procedens a Domino, ita sanctum fidei; hoc significatur per sanguinem in Sacra Cena; at in opposito sensu est `sanguis' violentia illata Divino Vero, quae quia fit per falsificationes, est `sanguis' falsificatio veri. Ex his et ex sequentibus constare potest quinam in specie repraesentantur per `Pharaonem,' (x) seu {2}quinam in specie intelliguntur per illos qui infestant {3}, quod nempe sint illi intra Ecclesiam' qui professi sunt fidem, et quoque sibi persuaserunt quod fides {4}salvet, et tamen vixerunt contra praecepta fidei; verbo, qui in fide persuasiva 2 fuerunt, ac in vita mali; illi cum in alteram vitam veniunt, secum ferunt principia, quod in caelum introducendi, quia nati intra Ecclesiam, baptizati, Verbum {5}habuerunt, et doctrinam inde, quam professi {6}, imprimis quia Dominum, {2}et quod Is pro peccatis illorum passus sit, ac ita illos qui intra Ecclesiam Ipsum ex doctrina professi sint salvaverit; hi cum in alteram vitam e mundo recens veniunt, non scire aliquid volunt de fidei et charitatis vita; hanc nihili faciunt; dicunt, quia fidem habuerunt, omnia vitae mala abstersa et abluta esse per sanguinem Agni; cum illis dicitur quod haec contra Domini verba sint apud Matthaeum, ubi haec, Multi dicent Mihi in die illa, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo virtutes multas fecimus? sed tunc confitebor {7}, Non novi vos, discedite a Me operarii iniquitatis; omnis qui audit Mea verba et facit illa, comparo viro prudenti; at omnis audiens verba Mea, sed non faciens illa, comparo viro stulto, vii 21-23, 24, 26:

et apud Lucam, Tunc incipietis foris stare, et pulsare januam, dicendo, Domine, Domine, aperi nobis; sed respondens dicet illis, Non novi vos unde sitis; tunc incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde sitis; discedite a Me, omnes operarii iniquitatis xiii 25-27;

sed ad haec respondent quod per illos non intelligantur alii quam qui in fide miraculosa fuerunt, non autem in fide Ecclesiae. 3 Ast iidem post aliquod tempus scire incipiunt quod non alii in caelum intromittantur quam qui vitam fidei vixerunt, ita qui charitatem erga proximum habuerunt; et cum hoc incipiunt scire, tunc doctrinalia fidei suae incipiunt vilipendere, et quoque ipsam fidem; nam fides illorum non fuit fides sed modo scientia talium quae fidei, et non fuit propter vitam sed propter lucrum et honores; inde est quod illa quae scientiae fidei illis fuerant tunc vilipendant et quoque rejiciant; et mox se injiciunt in falsa contra vera fidei; in hunc statum vertitur vita illorum qui confessi fidem, et vixerunt vitam fidei contrariam. Hi sunt qui in altera vita per falsa infestant probos, {8}ita qui per `Pharaonem' in specie intelliguntur. @1 i sanctum$ @2 qui$ @3 i probos qui ab Ecclesia sunt in altera vita$ @4 salvaret$ @5 habuerint$ @6 i ore, illa quae fidei sunt$ @7 i illis$ @8 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church