Arcana Coelestia (Elliott) n. 7337

Previous Number Next Number See English 

7337. `Et fecerunt ita magi Aegyptii incantationibus suis': quod significet quod falsificatores illorum effigiarent simile [abutendo ordine], constat ex significatione `magiae Aegyptiacae et incantationum' quod sint abusus ordinis Divini, de qua n. 5223, 6052, 7296. Quod miracula attinet, sciendum quod Divina miracula differant a miraculis magicis ut caelum ab inferno; (t)Divina miracula procedunt (c)a Divino Vero, et progrediuntur secundum ordinem; effectus in ultimis sunt miracula quando Domino placet ut in illa forma sistantur; inde est quod omnia miracula Divina repraesentent status regni Domini in caelis, et regni Domini in terris seu Ecclesiae; haec est forma interna Divinorum miraculorum {1}; ita se habet cum omnibus miraculis in Aegypto, et quoque cum reliquis, de quibus in Verbo; omnia etiam miracula quae Ipse Dominus cum fuit in mundo, fecit, (x)significabant statum venturum Ecclesiae {2}, sicut quod (x)aperirentur oculi caecorum, aures surdorum, linguae mutorum, quod claudi ambularent, mutili et quoque leprosi sanarentur, {3}significabant quod tales qui significantur per caecos, surdos, mutos, claudos, mutilos, leprosos, reciperent evangelium, et spiritualiter sanarentur, et hoc per Adventum Domini in mundum; talia sunt Divina miracula in 2 forma sua interna; {4}at miracula magica nihil prorsus involvunt, fiunt {5} a malis ad potentiam sibi acquirendam super alios; et apparent in forma externa similia (t)Divinis miraculis; causa quod similia appareant, est quia ex ordine fluunt, et ordo apparet similis in {6}ultimis ubi sistuntur miracula; sicut pro exemplo: Divinum Verum procedens a Domino in Se omnem potentiam habet, inde est quod etiam {7}veris in ultimis ordinis insit potentia; {8}ideo mali per vera sibi acquirunt 3 potentiam, et dominantur super alios; {9} sit quoque pro exemplo: secundum ordinem est ut status affectionis et cogitationis faciant ideam loci {10}et distantiae (d)in altera vita, et quod tantum a se mutuo {11}appareant distare, quantum in diverso statu sunt; {12}hoc ordinis a Divino est ut omnes qui in Maximo Homine distincti a se mutuo sint; magi in altera vita hoc ordinis abutuntur, inducunt enim aliis mutationes status, et sic illos transferunt nunc in altum, nunc in profundum, et quoque conjiciunt {13}in societates, ut inserviant {14}sibi pro subjectis; ita {15} innumeris aliis; {8}ex his patet quod miracula magica tametsi in externa forma similia appareant miraculis Divinis, usque tamen intus in se finem habeant contrarium, nempe destruendi illa quae Ecclesiae sunt, at miracula Divina intus in se habent finem aedificandi illa quae Ecclesiae sunt; se habent illa sicut binae muliere formosae, quarum una ex scortatione intus tota quanta putida est, altera autem ex castitate aut ex genuino amore conjugiali tota quanta intus pura est; externae formae {16}illarum sunt similes, sed internae differunt sicut caelum et infernum. @1 i quae a Divino$ @2 i spiritualis$ @3 involvebant$ @4 ac I$ @5 i enim$ @6 ultimo$ @7 veris in ultimis altered to vero in ultimo$ @8 inde$ @9 i haec potentia, quia fluit ex ordine, similis apparet in forma externa, sed i forma interna est diabolica, quia propter potentiam et dominium sui super alios;$ @10 seu$ @11 distent$ @12 ordo hic ex$ @13 ad$ @14 illis$ @15 i in$ @16 illorum I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church