Arcana Coelestia (Elliott) n. 7397

Previous Number Next Number See English 

7397. `Ad exscindendum ranas a te, et a domibus tuis': quod significet ut cessent ratiocinationes, constat ex significatione `ranarum' quod sint ratiocinationes ex meris falsis, de qua n. 7351, 7352, 7384; ex significatione `exscindere' quod sit cessare; exscindere enim praedicatur de ranis, at cessare de ratiocinationibus; a repraesentatione `Pharaonis' a quo exscinderentur `ranae' quod sint qui in falsis sunt et infestant, de qua mox supra n. (x)7396; et a significatione `domuum' quod sint illa quae mentis naturalis; quod `domus' sit mens naturalis, videatur n. 4973, 5023, 7353; inde `domus' in plurali sunt illa quae ibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church