Arcana Coelestia (Elliott) n. 7437

Previous Number Next Number See English 

7437. `Ecce egreditur ad aquas': quod significet quod ex malis illis iterum cogitent falsa, constat ex significatione `egredi' quod sit cogitatio ex malis ad falsa, nam qui in malis sunt, cum cogitant ex illis ad falsa, `egredi' dicuntur, malum enim, quia est voluntatis, intimum est, extra illud est falsum, quia falsum est intellectus proinde cogitationis; hoc significatur per `egredi' in spirituali sensu, (m)et quoque actio mala ex voluntate mala, ut apud Marc. vii 20-23;(n) et ex significatione `aquarum' quod sint vera, et in opposito sensu falsa, de qua n. 739, 790, 2702, 3058, 3424, (x)4976, 5668, et quod `aquae fluvii Aegypti' ad quas egressurus Pharao sint falsa, n. 7307. 2 Quod cogitationem a malis ad falsa attinet, sciendum quod qui in malis sunt non possint aliter quam ex illis cogitare ad falsa, nam mala sunt voluntatis et inde amoris illorum, et falsa sunt cogitationis et inde fidei illorum, quod enim vult homo hoc amat, et quod amat hoc confirmat et defendit, ac confirmari et defendi mala nequeunt nisi per falsa; inde in Verbo, ubi malum comparatur urbi, falsa comparantur moenibus circum urbem. Quod qui in malis sunt cogitent ad falsa, per quae defendant mala, est quia mala sunt ipsa jucunda vitae (d)illorum, usque adeo ut sint ipsa vita illorum, quapropter cum apprehendunt ex aliis quod mala sint, ne (x) talia appareant, excogitant falsa per quae faciant ut mala non credantur mala; {1} si autem mala {2}non apparere audent per falsa, illa occultantur in interioribus, nec se manifestant nisi cum timor legis, {3}aut quoque {4} timor jacturae famae propter lucrum, {3}aut propter ambitum honorum cessat, tunc erumpunt mala vel per artes vel per hostilitates. 3 Ex his constare potest quod qui in malis sunt non possint aliter quam (c)a malis cogitare ad falsa; ita quoque se habet cum illis qui in statu boni sunt, quod non possint aliter quam ex bono cogitare ad vera; conjuncta enim sunt bonum et verum, et quoque malum et falsum, usque adeo ut qui scit quod aliquis in bono sit, scire possit quod ille in vero sui boni sit; et quod qui in malo, {5}in falso sui mali {6}, et quod tantum in falso, quantum {7}dote ratiocinandi et pervertendi pollet, et tunc quantum in timore jacturae famae propter lucrum et honores, et is quantum in libero faciendi malum vult esse; tales, quod mirum, postquam aliquamdiu mala per falsa defenderant, dein sibi persuadent quod mala sint bona et quod falsa {8} vera. @1 i inde est, quod ubi mala, ibi sint falsa, nam unum faciunt;$ @2 per falsa apparere non audent$ @3 et$ @4 i cum$ @5 i quod ille$ @6 i sit$ @7 in timore jacturae famae propter honores et luctum est, et is quantum in libero faciendi malum vult esse; tam quantum dote ratiocinandi et percutiendi pollet; et quod mirum, tales$ @8 i sint$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church