Arcana Coelestia (Elliott) n. 751

Previous Number Next Number See English 

751. Hic quia agitur de tentatione hominis Ecclesiae novae Noahus dictae, et paucis, si ulli, notum est quomodo se tentationes habent, quia pauci hodie tales tentationes subeunt, et qui subeunt, non sciunt aliter quam quod aliquid in ipsis sit inhaerenter quod sic patitur, breviter licet rem exponere: sunt mali spiritus qui tunc, ut dictum, excitant falsa et mala hominis, et quidem ex ejus memoria, quaecumque ab infantia cogitavit et patravit; hoc mali spiritus tam solerter et malitiose facere possunt ut non describi possit; sed angeli qui apud eum, depromunt ejus bona et vera, et sic defendunt hominem; haec pugna est quae sentitur et percipitur apud hominem, et causatur conscientiae morsum et cruciatum. Sunt tentationes duplicis generis, unum quoad intellectualia, alterum quoad voluntaria; cum tentatur homo quoad intellectualia, tunc spiritus mali solum facta ejus mala quae patravit, quae hic significantur per 'bestias immundas,' excitant, et accusant et damnant; tum quidem facta ejus bona, quae hic quoque significantur per 'bestias mundas,' sed illa mille modis pervertunt; simul etiam 'excitant cogitata ejus, quae hic quoque significantur per 'avem,' porro etiam illa quae hic significantur per 'repentia super humo,' sed haec tentatio levis est, et percipitur solum per revocationem talium in memoriam, et quandam inde anxietatem. Cum autem tentatur homo quoad voluntaria, tunc non excitantur ita facta et cogitata, sed sunt genii mali, ita vocari possunt hujus generis spiritus mali, qui incendunt eum suis cupiditatibus et foedis amoribus quibus imbutus, et sic per ipsas hominis cupiditates pugnant; quod tam malitiose et clandestine faciunt ut nusquam credi possit quod ab illis; momento enim se infundunt in vitam ejus cupiditatum, ut et vertunt et flectunt fere in instanti affectionem boni et veri in affectionem {1}mali et falsi, ut nusquam aliter scire possit homo quam quod ex semet fiat et sponte sic fluat; haec tentatio est gravissima, et percipitur ut dolor internus et ignis crucians; de hac in sequentibus agitur. Quod ita se res habeat, ex multiplici experientia nosse et scire mihi datum, tum quando, undenam, quinam, et quomodo mali spiritus aut genii influxerunt et inundarunt; de quibus experientiis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus singillatim dicetur. @1 malam I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church