Arcana Coelestia (Elliott) n. 7533

Previous Number Next Number See English 

7533. `Et obfirmavit Jehovah cor Pharaonis': quod significet quod illi se obstinarent, constat ex significatione `obfirmari,' `indurari,' `aggravari cor' quod sit obstinatio, de qua n. 7272, 7300, 7305. Quod dicatur quod `Jehovah {1}obfirmaverit cor illius,' in sensu interno significat quod non Jehovah sed illi {2}obfirmaverint cor suum, hoc est, se {3}obstinaverint; malum enim apud hominem est quod obfirmat seu obstinat illum contra Divina, et malum venit ex homine, et influit ab inferno, non autem e caelo; per caelum a Domino nihil nisi quam bonum influit; a bono, minus ab Ipsissimo Bono, non potest malum prodire; malum prodit ex suis originibus, nempe ex contrariis amori in Deum et amori erga proximum; tales origines dantur apud hominem, et nullatenus apud Deum; inde patet quod ubi dicitur in Verbo quod Deus inducat malum, (t)sit dictum secundum apparentiam; {4}sed de his videantur n. 2447, (x)6991, 6997. @1 obfirmavit$ @2 obfirmarent$ @3 obstinarent$ @4 secundum quam in pluribus est sensus literae Verbi, non autem sensus internus illius; sed quod in Verbo tribuatur Deo malum, videatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church