Arcana Coelestia (Elliott) n. 7573

Previous Number Next Number See English 

7573. `Et Jehovah dedit voces': quod significet recessionem et separationem communicationis cum illis qui in bono et vero, constat a significatione `vocum' quae tonitruum, quod sint vera Divina quae illustrant et perficiunt illos qui in caelo, et quae terrificant et devastant illos qui in inferno; et quia (x)hos devastant, significant recessionem et separationem communicationis cum illis qui in bono et vero, nam sic devastantur; quomodo haec se habent, patet ab illis quae prius n. 7502, 7541, 7542, 7545, 7554, dicta sunt, quod nempe illi qui ab Ecclesia fuerunt, et inde cognitiones veri et boni ex Verbo hauserunt, sed vixerunt vitam mali, communicationem habeant cum caelo per vera et bona quae secum e mundo, cum fuerunt in Ecclesia, tulerunt (quod homo secum ferat in alteram vitam quicquid in mundo novit, immo quicquid vidit, audivit, cogitavit, locutus est, voluit, et egit, videatur n. 2474, 2475, 2481-2486, 7398); haec communicatio est quae aufertur cum devastantur; (m)et cum communicatio {1}ablata est, tunc quoque vera et bona {2}cum illorum cognitionibus sublata sunt; nam quicquid {3} sciunt spiritus, immo angeli, influit per caelum a Domino, ita per communicationes, videatur n. 6053-(x)6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-(x)6495, {4} (x)6613-6626 (n); ex his patet quid intelligitur per recessionem et separationem communicationis cum illis qui in {5}vero et bono; (m)se habet cum vero Divino {6}in caelo et in inferno, quod verum per `voces' significatur, sicut cum tonitribus in terra; tonitrua super altis montibus non audiuntur nisi modo sicut mitis {7}et tacitus sonus, at vero infra ad terram {8}audiuntur ut clangor terribilis; ita verum Divinum in caelo est (d)mite et clemens, in inferno autem est terribile.(n) 2 Quod `voces' quae tonitruum significent vera Divina, quae illustrant et perficiunt illos qui in caelo, et quae terrificant et devastant illos qui in inferno, patet ab his locis: apud Esaiam, Erit gaudium cordis, sicut incedentis cum fistula ad veniendum in montem Jehovae ad petram Israelis, tunc audiri faciet Jehovah gloriam vocis suae, et quietem brachium Ipsius videre faciet; in indignatione irae, et flamma ignis comedentis, dispersione, et inundatione, et lapide grandinis, nam a voce Jehovae consternabitur Aschur, xxx 30, 31;

hic `vox Jehovae' pro vero Divino quod illustrat et perficit illos qui in bono, (c)ac terrificat (c)et devastat illos qui in malo: apud Joelem, Coram Ipso commota est terra, sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem suum; et Jehovah edit vocem Suam coram exercitu Suo, magna valde castra Ipsius, quia innumerus, qui facit verbum Ipsius; quoniam magnus dies Jehovae, et terribilis valde, ii 10, 11;

similiter: apud eundem, 3 Jehovah e Zione rugiet, et ex Hierosolyma dabit vocem Suam; et contremiscent caeli et terra; sed Jehovah refugium populo Suo, et munitio filiis Israelis, iv 16 [A.V. iii 16];

`vox Jehovae' pariter pro vero Divino; quod `ex Hierosolyma' est quia per illam significatur regnum spirituale Domini, in quo sunt illi qui in bono ex vero et in vero ex bono: apud Davidem, 4 Tonavit in caelis Jehovah, et Altissimus dedit vocem Suam, grandinem, et prunas ignis; ita ut miserit tela Sua, et disperserit illos, et fulmina multa, et conturbaverit illos, Ps. xviii 14, 15 [A.V. 13, 14];

`dare vocem, grandinem, et prunas ignis' pro devastatione veri et boni per falsa et mala cupiditatum: apud eundem, Stillarunt aquas nubes, vocem dederunt aetheres, etiam tela Tua iverunt, vox tonitru Tui in orbem, illustrarunt fulgura orbem, Ps. lxxvii 17-19 [A.V. 16-18];

`vox' pro vero Divino quod illustrat illos qui ab Ecclesia: apud 5 eundem, Vox Jehovae super aquis, Deus gloriae tonare facit, Jehovah super aquis magnis: vox Jehovae in virtute: vox Jehovae cum honore: vox Jehovae frangens cedros, confregit Jehovah cedros Libani: vox Jehovae incidens flammae ignis: vox Jehovae trepidare facit desertum: vox Jehovae parturire facit cervas, et denudat silvas, Ps. xxix 3-11;

ibi `vox Jehovae' pro vero Divino ac illius potentia; ita quoque pro 6 Verbo, nam hoc est verum Divinum: apud Johannem, Angelus fortis descendens, clamavit voce magna; et cum clamavit, locuta sunt septem tonitrua voces suas; scripturus eram, sed audivi vocem e caelo dicentem mihi, Obsigna quae locuta septem tonitrua, et haec ne scribas, Apoc. x 3, 4;

`voces' pro vero Divino, `tonitrua' pro vehentibus illud, et ferentibus e caelo {9}in terram. Quod per `tonitrua et voces' significentur Divina, non tonitrua et {10}sonitus, nemo non videre potest, et quia Divina significant ac `Jehovae voces' vocantur, patet quod sint Divinum Verum; inde erat cum Jehovah descendit super monte Sinai, ac Divinum Verum promulgavit, quod `essent voces, fulmina, et tonitrua,' Exod. xix 16, xx 15; et quod `locutus sit e medio ignis,' Deut. iv 11, 12, v 19-22. @1 adempta$ @2 et illorum cognitiones ademptae$ @3 i enim$ @4 i 6598-6126,$ @5 bono et vero$ @6 After significatur$ @7 seu$ @8 sicut$ @9 ad$ @10 clangor solum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church