Arcana Coelestia (Elliott) n. 7602

Previous Number Next Number See English 

7602. `Et hordeum': quod significet bonum ejus, constat ex significatione `hordei' quod sit bonum naturalis exterioris {1}; quod `hordeum' id sit, est quia est proventus agri, et est frumentum quod inservit esui; `frumentum' enim in genere significat bonum veri, n. 3580, 5295, 5410, 5959, in specie `hordeum et triticum,' `hordeum' bonum naturalis exterioris, et `triticum' bonum naturalis interioris: illud significat `hordeum' apud Joelem, Excisa est minhah et libamen de domo Jehovae; luxerunt sacerdotes ministri Jehovae; devastatus est ager, luxit terra, quia devastatum est frumentum, exaruit mustum, languet oleum; pudefacti sunt agricolae, ejularunt vinitores, super tritico et super hordeo, eo quod perierit messis agri, i 9-11;

apud prophetam ibi agitur de vastatione boni et veri, ut constat ex sequentibus ibi; quare per `frumentum, mustum, triticum, et hordeum,' non illa {2}significantur, sed spiritualia {3}, ita per `triticum' bonum interius, et per `hordeum' bonum exterius; similiter `hordeum' apud Ezechielem iv 9; et in Deut. viii 8: in Libro Judicum, Cum Guideon pervenit ad castra, vir recensens socio suo somnium, et dicebat, Ecce somniando somniavi, et ecce tostus panis hordeorum volvebat se ad castra Midianis, et venit ad tentorium usque, ac percussit illud ut concideret, et evertit illud sursum, atque sic cecidit tentorium, vii 13;

per `Midianem' significantur qui in vero simplicis boni sunt, ac in opposito sensu, qui non in vitae bono, n. 3242, 4756, 4788, 6773; hoc bonum est bonum exterioris naturalis, et significatur per `panem hordeorum'; at jucundum voluptatum, si pro fine {4}, loco boni illius, est quod significatur per `tostum panem hordeorum'; {5}est status quem tunc repraesentabant Midianitae, qui ibi describitur. @1 i sit$ @2 intelliguntur$ @3 i quae significant$ @4 i vitae$ @5 estque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church