Arcana Coelestia (Elliott) n. 761

Previous Number Next Number See English 

761. Quod tentatio spiritualis apud hominem sit pugna spirituum malorum cum angelis qui apud hominem, et quod illa pugna communiter in ejus conscientia sentiatur, prius dictam est: de qua pugna porro hoc sciendum est, quod angeli {1}continue defendant hominem et avertant mala quae mali spiritus ei intendunt; etiam quae falsa sunt et mala apud hominem defendunt, nam norunt optime unde homini falsa et mala, nempe quod a malis spiritibus et geniis; homo nusquam producit a se aliquid falsum et malum, sed sunt mali spiritus qui apud eum, qui producunt et simul faciunt homini credere quod ex ipsomet; talis est malignitas eorum; et adhuc magis, momento cum infundunt et faciunt credere, etiam accusant et damnant; quod multis experientiis confirmare possum. Homo qui non fidem habet in Dominum, non potest illustrari, quin credat quod malum sit ab ipso; quare etiam appropriat sibi malum, et fit similis spiritibus istis malis qui apud eum; ita se res habet cum homine: hoc quia angeli norunt, etiam in tentationibus regenerationis falsa et mala hominis defendunt; alioquin succumberet, quia apud hominem nihil nisi quam malum est et inde falsum, sic ut sit malorum et inde falsorum mera congeries et compositio. @1 continuo I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church