Arcana Coelestia (Elliott) n. 7632

Previous Number Next Number See English 

7632. `Quia Ego aggravavi cor illius et cor servorum illius': quod significet quod obstinaverint se communiter omnes, constat ex significatione `aggravare, indurare, et obfirmare cor' quod sit obstinare se, de qua n. 7272, 7300, 7305; ex repraesentatione `Pharaonis,' cujus cor {1}aggravabatur, quod sint qui infestant; et cum dicitur `ille et servi illius' significantur communiter omnes: {2}nam servi cum illo domum constituunt. Quod dicatur quod `{3}Jehovah aggravaverit cor Pharaonis,' in sensu interno significat quod ille aggravaverit cor suum; antiquis temporibus propter simplices tribuebatur Jehovae omne {4} malum; et hoc fuit ob causam quia simplices non potuerunt scire, et {5}plerique nec comprehendere, quomodo quae eveniebant, aliunde possent {6}evenire quam a Jehovah; tum quomodo intelligendum quod Jehovah permittat ut turba diabolica inferat malum, et non inhibeat, cum tamen Ipsi (x)omnis potestas; quia simplices illa non potuerunt capere, et quoque vix intelligentes, idcirco dictum est {7}ut pluribus creditum quod a Jehovah etiam malum existeret; hoc commune est in Verbo, cujus sensus litterae est secundum fidem simplicium. Quod malum quod Jehovae tribuitur in Verbo sit ab homine, videatur n. 2447, (x)6071, 6991, 6997, 7533. @1 aggravatum$ @2 per Pharaonem enim repraesentantur qui infestant in communi, inde per Pharaonem et servos illius significantur omnes in communi, nam servi dicuntur qui domum alicujus constituunt, et sic qui unum simul faciunt$ @3 Deus$ @4 i bonum et quoque omne$ @5 quidam illorum$ @6 venire I$ @7 d ut i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church