Arcana Coelestia (Elliott) n. 7796

Previous Number Next Number See English 

7796. `Et Moscheh et Aharon fecerunt omnia prodigia illa coram Pharaone': quod significet quod vastationes illae, et inde confirmationes quod in malo sint, factae sint per verum procedens a Divino, constat ex repraesentatione `Moschis et Aharonis' quod sint verum Divinum, `Moscheh' verum quod immediate procedit a Divino, et `Aharon' quod mediate, de qua n. 7010, 7089, 7382; et ex significatione `prodigiorum quae facta in Aegypto seu coram Pharaone' quod sint totidem vastationes illorum qui ab Ecclesia et male vixerunt; quod prodigia Aegypti sint illa, constare potest a significatione cujusvis prodigii; {1}quod etiam sint confirmationes quod {2}non in fide sed in malo sint, videatur mox supra, n. 7795. Dicitur quod `Moscheh et Aharon fecerint prodigia illa,' cum tamen non ab illis sed a Divino facta sunt; sed ita dictum est quia per `Moschen et Aharonem' repraesentatur verum Divinum, et {3}prodigia a Divino per verum ab Ipso procedens facta sunt; omnia enim quae fiunt ab Ipso Divino {4}fiunt per verum ab Ipso procedens; Ipsum Divinum est Esse omnium, at verum procedens ab Ipso est inde Existere omnium; Ipsum Bonum, quod est Esse Divinum, omnia producit per Verum suum. {5}Dicitur quod vastationes factae sint per verum a Divino sed intelligendum quod Divinum Verum non sit causa, Divinum enim neminem vastat; sed malus ipse semet vastat, per id quod obstinet se contra verum Divinum, id exstinguendo, vel rejiciendo, vel pervertendo, et quod vertat bonum Divinum, quod continue influit, in malum, hoc tunc est quod vastat; inde patet unde causa quod non sit influxus boni et veri a Divino causa, nam absque influxu illorum nulla est vita, sed est conversio illorum in malum et falsum, quod fit ab illo qui in malo est. @1 et quod$ @2 illi$ @3 illa$ @4 hoc fit$ @5 Sed usque a Divino Bono seu Divino Esse fiunt omnia, nam verum Divinum est Bonum seu Esse Divinum in tali forma, ut omnia produci possint; inde est, cum dicitur quod verum Divinum producat, intelligendum quod bonum Divinum producat per verum procedens ab Ipso. Vastationes malorum non fiunt per verum Divinum, ut a causa, nam Divinum neminem vastat, (m)sed fiunt ab ipsis malis, quod resistant vero Divino et illud apud se vel exstinguant, vel rejiciant, vel pervertant; effectus inde est quod vastantur, quod fit per verum Divinum quod influit, sed absque ulla ejus causa, nam absque vero Divino nulla vita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church