Arcana Coelestia (Elliott) n. 7843

Previous Number Next Number See English 

7843. `Et mactabunt illam omnis congregatio coetus Israelis': quod significet praeparationem ad fruitionem ab omnibus in communi qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione `mactare' cum dicitur de agno seu capra ad faciendum Paesach, quod sit praeparatio ad fruitionem, nempe boni innocentiae quod per `agnum et capram' significatur; et ex significatione `omnis congregationis coetus Israelis' quod sit ab omnibus in communi qui ab Ecclesia spirituali, de qua supra n. 7830; per `congregationem coetus' significantur vera boni quae illis qui ab Ecclesia illa; `congregatio' enim praedicatur de vero, n. 6355, et `coetus' de bono.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church