Arcana Coelestia (Elliott) n. 7849

Previous Number Next Number See English 

7849. `In quibus comedent eam': quod significet fruitionem, constat ex significatione `comedere' quod sit appropriatio, de qua n. 3168, 3513 fin., 4745, hic autem fruitio, quia agitur de statu initiationis {1}. (s)Hoc ita se habet: qui ante Adventum Domini in terra inferiore, in custodia detenti fuerunt, n. 6854, 6914, 7091 fin., 7828, cum liberarentur, praeparandi erant ad recipiendum influxum boni et veri a Domino, nam transirent per medium infernum; et ne in illo transitu ex infernalibus circum circa influerent mala et falsa, idcirco praeparandi erant ut tunc in pleno statu veri et boni essent; sed de illo transitu in sequentibus {2}, ex Divina Domini Misericordia, {3}dicetur; praeparatio illa seu initiatio ad statum receptionis boni et veri describitur per illa quae facerent inter diem decimum mensis et quartum decimum, et quae observarent circa esum agni paschalis.(s) @1 i ad conjunctionem, ita de statu praeparationis ad appropriationem, quod de statu initiationis seu praeparationis agatur, videatur supra n. 7828$ @2 i plura$ @3 dicentur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church