Arcana Coelestia (Elliott) n. 7859

Previous Number Next Number See English 

7859. `Caput ejus super cruribus ejus et super medio ejus': quod significet ab intimo ad externum, constat ex significatione `capitis' cum dicitur `super cruribus et medio,' quod sit intimum, est enim caput supremum, et supremum in spirituali sensu est intimum, n. 2148, 3084, 4599, 5146; quod per `caput' significentur interiora, et per `corpus' exteriora, videatur n. 6436; et ex significatione `crurum' quod sint exteriora, nam crura respective ad caput sunt inferiora; et sicut superiora significant interiora, ita inferiora significant exteriora; et ex significatione `medii' quod sint quae adhuc {1}magis inferiora sunt, sicut quae ventris ac intestinorum. Quod mandatum sit ut `assarent caput super cruribus et super medio,' repraesentabat quod interiora et exteriora conjuncta erunt, hoc est, unum agent {2}; interiora sunt quae interni hominis, exteriora quae externi, seu interiora sunt quae spiritualis hominis, exteriora vero quae naturalis; haec conjuncta erunt, hoc est, unum agent, ut homo sit regnum Domini; separata sunt quando naturalis seu externus homo facit aliter quam spiritualis seu internus vult. Ex his constare potest quid significatum est per quod `agnus paschalis assaretur igne, caput super cruribus et medio; per `medium' intelligitur naturale adhuc exterius seu sensuale. Quod Divinum arcanum in mandatis illis sit, quisque videre potest; agnus enim paschalis sanctissimum in Ecclesia illa fuit; arcanum illud sanctum non {3}patet nisi per intellectum spiritualem rerum et verborum {4}, qui hic talis est. @1 inferiori loco$ @2 i, ita externa in subordinatione plenaria sub interioribus$ @3 aliter patet quam$ @4 i ibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church