Arcana Coelestia (Elliott) n. 7873

Previous Number Next Number See English 

7873. `Et in omnes deos Aegypti faciam judicia': quod significet falsitates illorum quae damnandae, constat ex significatione `deorum' quod sint falsitates, de qua sequitur; et ex significatione `facere judicia' quod sit damnari, nam judicare seu facere judicia est vel ad vitam vel ad mortem; ad vitam est salvatio, ad mortem est damnatio. `Dii' in Verbo {1}pluries nominantur; cum ita vocantur `angeli,' significantur vera, videatur n. 4295, 4402, 7268; inde in opposito sensu per `deos gentium' significantur falsa, n. 4402, 4544. Quod vera dicantur `dii,' est quia verum procedit ex Ipso Divino, et in se est Divinum; inde qui recipiunt illud vocantur `dii'; non quod illi sint dii, sed quod verum quod apud illos, sit Divinum; inde est quod in lingua originali Deus dicatur `Elohim' in plurali. Ipsum Divinum {2} est Divinum Bonum, at quod procedit ab Illo est Divinum Verum quod universum caelum implet; quia nunc `deus' est verum, inde in opposito sensu est falsum. @1 plures I$ @2 i enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church