Arcana Coelestia (Elliott) n. 7887

Previous Number Next Number See English 

7887. `Etiam in die primo cessare facietis fermentum e domibus vestris': quod significet quod prorsus nihil falsum erit in bono, constat ex significatione `diei primi' quod sit principium status illius; quod `dies' sit status, videatur mox supra n. 7881; ex significatione `fermenti' quod sit falsum, de qua in sequentibus; et ex significatione `domus' quod sit bonum, de qua n. 2233, 2234, 2559, 3652, 3720, 7833-7835, 7848; inde patet quod per `in die primo cessare facietis fermentum e domibus vestris' significetur quod ab ipso principio status illius nihil falsum erit in bono. Cum {1}bono ita se habet: bona sunt varietate infinita,{2} et illis quale est ex veris; inde tale fit bonum, qualia sunt vera quae intrant; vera quae intrant raro sunt genuina, sed sunt apparentia veri; et quoque sunt {3}falsa, sed usque non opposita veris; attamen cum haec in bonum influunt, quod fit cum vivitur secundum illa, ex ignorantia, et in hac est innocentia, et cum finis est faciendi bonum, tunc spectantur illa a Domino et in caelo non ut falsa sed ut similia veri, {4}et secundum quale innocentiae acceptantur ut vera; inde bonum quale suum accipit; ex his constare potest quid intelligitur per quod {5} nihil falsum erit in bono. @1 bonis$ @2 i n. 7833-7836,$ @3 false vera, at usque cum haec in bonum influunt, quod est, cum vivitur secundum illa, ex ignorantia, cumque creduntur esse vera in innocentia$ @4 sed usque bonum inde quale suum accipit$ @5 i prorsus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church