Arcana Coelestia (Elliott) n. 7893

Previous Number Next Number See English 

7893. `Nullum opus fiet in illis': quod significet detentionem tunc a terrestribus et mundanis, constat ex significatione `operis' quod sint labores et studia quae pro fine habent illa quae mundi et telluris sunt; inde per quod `nullum opus fiet in illis' significatur detentio a talibus. Quod tam severe interdictum sit quod nullum opus in festis (c)et sabbatis facerent, erat ut tunc in statu repraesentativo pleno essent, hoc est, in talibus quae repraesentabant caelestia et spiritualia; qui status turbatus fuisset si opera {1}fecissent quae spectarent mundum et tellurem ut finem; repraesentativa (t)enim Ecclesiae apud Jacobi posteros instituta fuerunt ut per illa communicatio esset caeli cum homine, {2}ob illum finem est Ecclesia; communicatio illa non obtenta fuisset nisi sub poena mortis vetitum fuisset aliquod opus facere {3}diebus festorum et sabbatorum; nam illorum animo insidebant mundana et terrestria, quibus se toto corde immergebant, tales enim erant; quare si illis simul vacarent, communicatio per repraesentativa prorsus interrumperetur et nulla fieret; postea vero eadem festa retenta fuerunt, propter vitam tunc caelestem, ac propter doctrinam, ut tunc discerent quid fides et charitas. @1 facerent$ @2 sicut fit cum$ @3 in festis et sabbathis, nam illis non nisi quam mundana et terrestria cordi erant, (m)quibus se toto corde immergebant, nam tales erant,(n) et sic communicatio per repraesentativa prorsus interrumperetur, et nulla fieret. Postea vero eadem festa retenta fuerunt et celebrata propter doctrinam ut discerent tunc quid fides et charitas et propter vitam tunc coelestem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church