Arcana Coelestia (Elliott) n. 7990

Previous Number Next Number See English 

7990. `Ad educendum illos e terra Aegypti': quod significet liberationem ex captivitate spirituali, constat ex significatione `educere' quod sit liberare; et ex significatione `terrae Aegypti' quod sit ubi infestati a malis, ita ubi fuerunt in captivitate spirituali, secundum illa quae n. 6854, 6914, 7035, 7091, 7828, 7932, 7985, allata sunt. In captivitate spirituali dicuntur esse qui quoad interiora tenentur a Domino in bono et vero, sed quoad exteriora ab inferno in malo et falso; unde pugna externi hominis cum interno; in hoc statu tenentur qui infestantur; et tunc Dominus per influxum per interiora pugnat pro illis contra affluxum mali et falsi ab infernis; tenentur tunc sicut captivi, nam per influxum a Domino volunt in bono et vero esse, sed per affluxum ab infernis videntur sibi non posse. Haec pugna fit ob finem ut externus homo redigatur ad oboedientiam interni, et sic naturalia subordinentur spiritualibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church