Arcana Coelestia (Elliott) n. 7993

Previous Number Next Number See English 

7993. Vers. 43-49. Et dixit Jehovah ad Moschen et Aharonem, Hoc statutum Paesach, omnis filius alienigenae non comedet illud. Et omnis servus viri, emptio argenti, et circumcideris illum, tunc comedet illud. Inquilinus et mercenarius non comedet illud. In domo una comedetur, non educes e domo de carne foras; et os non frangetis in illo. Omnis coetus Israelis facient illud. Et cum peregrinatur tecum peregrinus, et faciat Paesach Jehovae, circumcidetur illi omnis masculus, et tunc accedet ad faciendum illud, et erit sicut indigena terrae; et omnis praeputiatus non comedet illud. Lex una erit indigenae et peregrino peregrinanti in medio vestrum. Et dixit Jehovah ad Moschen et Aharonem' significat informationem per verum Divinum: `Hoc statutum Paesach' significat leges ordinis illis qui a damnatione et infestationibus liberati: `omnis filius alienigenae non comedet illud' significat illos qui non in vero et bono, quod ab illis separati: `et omnis servus viri' significat hominem naturalem adhuc: `emptio argenti' significat cui aliquid verum spirituale: `et circumcideris illum' significat purificationem ab amoribus spurcis: `tunc comedet illud' significat quod cum illis: `inquilinus et mercenarius non comedet illud' significat {1}qui ex sola indole naturali bonum faciunt, et qui propter lucrum, quod non cum illis: `in domo una comedetur' significat consociationes bonorum convenientium ut faciant unum bonum simul: `non educes e domo de carne foras' significat quod bonum hoc non commiscebitur bono alterius: `et os non frangetis in illo' significat scientificum verum quod etiam integrum erit: `omnis coetus Israelis facient illud' significat quod ea lex ordinis omnibus qui in bono veri et in vero boni: `et cum peregrinatur tecum peregrinus' significat illos qui in vero et bono Ecclesiae instructi sunt, et receperunt illa: `et faciat Paesach Jehovae' significat si velit una cum illis esse: `circumcidetur illi omnis masculus' significat quod verum illius ab impuris amoribus defaecandum sit: `et tunc accedet ad faciendum illud' significat quod tunc cum illis erit: `et erit sicut indigena terrae' significat quod {2}acceptus sicut ille qui in illo vero et bono, et purificatus ab amoribus spurcis: `et omnis praeputiatus non comedet illud' significat quod qui in amoribus sui et mundi non una esse possit: `lex una erit indigenae et peregrino peregrinanti in medio vestrum' significat quod qui instructus recepit Ecclesiae verum et bonum et vivit secundum illa erit sicut ille qui prius instructus intra Ecclesiam est, et praeceptis fidei et charitatis conformem vitam vivit. @1 A had qui sui honoris et lucri causa venditant bonum et verum, quod non cum illis The first six words were then altered to qui ex sola indole naturali, ac qui propter lucra faciunt et (see also n. 8001, note 1).$ @2 receptus I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church