Arcana Coelestia (Elliott) n. 8029

Previous Number Next Number See English 

8029. Ex illis quae aliquoties prius {1}memorata sunt de statu hominis post mortem, constat quod pauci sint qui, cum in alteram vitam veniunt, ilico intrent caelum, sed quod infra caelum commorentur aliquo tempore, ut illa quae sunt amorum terrestrium et corporeorum, quae secum e mundo tulerunt, abstergantur, (c)et sic praeparentur ut in societate cum angelis possint esse; similiter fit cum hominibus omnium tellurum, nempe quod post decessum {2} sint primum infra caelum inter spiritus, et postea, cum praeparati, fiant angeli; datum est videre, cum spiritus illius telluris fiebant angeli; apparuerunt equi lucidi sicut ignei, a quibus, similiter ac Elias, auferebantur; `equi lucidi sicut ignei' significant intellectum illustratum; quod equi in Verbo significent intellectuale, videatur n. 2760-2762, 3217, 5321, 6125, 6534; et quod `equi ignei (c)et currus ignei qui auferebant Eliam' intellectum Verbi quoad ejus interiora, n. 2762. @1 After mortem$ @2 i seu obitum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church