Arcana Coelestia (Elliott) n. 8042

Previous Number Next Number See English 

8042. `Sanctifica Mihi omne primogenitum': quod significet fidem quod a Domino, constat ex significatione `sanctificare' Jehovae seu Domino, quod (x)sit addicare Ipsi, hoc est, confiteri et agnoscere quod ab Ipso; et ex significatione `primogeniti' quod sit fides, de qua n. 352, 2435, 6344, 7035; cum dicitur fides, intelligitur omne verum quod Ecclesiae spirituali; et quia intelligitur omne verum Ecclesiae, etiam intelligitur ipsa Ecclesia spiritualis, nam hujus Ecclesiae essentiale est verum; est quidem bonum essentiale Ecclesiae, et est actualiter primogenitus, n. 2435, 3325, 4925, 4926, 4928, 4930; sed bonum quod illis qui ab Ecclesia spirituali in se est verum; cum enim agunt secundum verum quod doctrinae illorum, tunc verum appellatur bonum, {1} transivit tunc ab intellectu in voluntatem et a voluntate in actum; quod fit ex voluntate, hoc dicitur bonum; quod hoc bonum usque in se et sua essentia sit verum, est quia illis doctrinalia Ecclesiae sunt vera, et doctrinalia in Ecclesiis discrepant, {2}proinde etiam vera, et usque tamen licet tam varia sunt, per velle illa et agere illa fiunt bona, ut modo dictum est. 2 Cum regeneratur homo, ducitur ille per fidem intellectu seu doctrina ad fidem voluntate seu vita, hoc est, per verum fidei ad bonum charitatis; cum homo in bono charitatis est, tunc regeneratus est; et tunc ex bono illo gignit vera, quae vera boni vocantur; haec vera sunt quae sunt ipsissima vera fidei, quae per `primogenita' intelliguntur; se habent enim generationes seu nativitates verorum a bono sicut se habent generationes seu nativitates filiorum ac filiarum a parente, et postmodum nepotum (c)et neptum, dein pronepotum (c)et proneptum, et sic porro; prima seu immediata generatio {3}aut nativitas, quae est filiorum et filiarum, est quae (x)significatur per `primogenitum,' quotcumque sint; non autem altera et tertia, nisi respective ad suos parentes; quod illa sanctificata sint Jehovae seu Domino, est quia omnia vera et bona derivativa seu descendentia trahunt suam essentiam a {4} primitivis. In hoc spirituale fundatur jus primogenitorum de quo in Verbo. @1 i nam$ @2 ita quoque$ @3 seu$ @4 i veris et bonis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church