8092. `Et fuit in dimittere Pharao populum': quod significet cum illi qui infestarunt relinquerent illos qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione `dimittere' quod sit relinquere; ex (x)repraesentatione `Pharaonis' quod sint qui per falsa infestarunt, de qua n. 7107, 7110, 7126, 7142, 7220, 7228, 7317; et ex significatione `filiorum Israelis,' qui hic sunt `populus,' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua supra n. 8044.