Arcana Coelestia (Elliott) n. 8098

Previous Number Next Number See English 

8098. `Et circumduxit Deus populum via deserti': quod significet quod ex auspicio Divino perducti ad confirmanda vera et bona fidei per tentationes, constat ex significatione `duxit Deus' quod sit providentia, ut supra n. (x)8093, seu, quod idem, auspicium Divinum; et ex significatione `{1}viae deserti' quod sit ad subeundas tentationes, ita ad confirmanda vera et bona fidei, nam per tentationes confirmantur; per `desertum' significatur ubi inhabitatum et inexcultum, de qua n. 2708, in spirituali sensu ubi non bonum et verum, tum ubi verum nondum conjunctum {2} bono; ita per `desertum' significatur status illorum apud quos conjunctio fiet, et quia conjunctio non fit nisi per tentationes, etiam hae significantur; sed quando numerus quadraginta adjicitur, sive sint quadraginta anni, sive quadraginta menses, sive quadraginta dies; `quadraginta' enim significant tentationes, ac durationem illarum quamcumque, n. 730, 862, 2272, 2273; haec significantur per filiorum Israelis peregrinationes in deserto quadraginta annis; tentationes etiam quas subiverunt descriptae sunt; quod ut illas subirent, et sic repraesentarent, in desertum ducti sint, patet ab his apud Moschen, Recordaberis omnis viae qua duxit te Jehovah Deus tuus his quadraginta annis in deserto, ut affligeret te, ut tentaret te, ut cognosceret quod in corde tuo. Cibavit te manna in deserto, quam non noverunt patres tui, ut affligeret te, ut tentaret te, ad benefaciendum tibi in posteritate tua, Deut. viii 2, 16. Quia per `quadraginta' significabantur tentationes et illarum durationes, ac per `desertum' status illorum qui subeunt illas, idcirco etiam Dominus, cum tentaretur, exivit in desertum, et ibi erat quadraginta diebus, Matth. iv 1, 2 seq.; Luc. iv 1, 2 seq.; Marc. i 12, 13. @1 d viae i via$ @2 i est suo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church