Arcana Coelestia (Elliott) n. 8106

Previous Number Next Number See English 

8106. `Interdiu in columna nubis': quod significet cum status illustrationis quod temperatus per obscurum veri, constat ex significatione `interdiu' seu `in die' quod sit in statu illustrationis, nam tempora diei, ut mane, meridies, vespera, et nox, correspondent illustrationibus {1} quae sunt intelligentiae et sapientiae in altera vita, n. 5672, 5962, 6110; inde `dies' est status illustrationis seu perceptionis clarae, et `nox' status non illustrationis seu perceptionis obscurae, n. 7680; et ex significatione `nubis' quod sit obscurum veri, ex causa quia nubes aufert (x)claritatem lucis e sole, et quoque temperat illam. 2 In Verbo passim dicitur quod `Jehovah apparuerit in nube,' et quod `cinctus nube,' tum quod `sub pedibus Ipsius nubes'; ibi per `nubem' intelligitur obscurum veri, in specie sensus litteralis Verbi, nam hic sensus respective ad sensum internum est obscurum veri, videatur Praefatio ad Gen. xviii, tum n. 4391, 5922, 6343, 6752; hoc per `nubem' {2}significabatur, cum Dominus apparuit Petro, Jacobo, et Johanni in gloria, Luc. ix 34; cum e monte Sinai populo, {3}cumque Moschi quando intravit ad Ipsum ibi, Exod. xix 9, xx 18, xxiv 15-18, xxxiv 5; ut et per hoc quod Dominus toties dixit, quod `venturus in nubibus caeli,' Matth. xxiv 30, xxvi 63, 64; Marc. xiii 26, xiv 61, 62; {4}Luc. xxi 27. 3 Sensus litteralis Verbi vocatur `nubes' quia sensus internus, qui vocatur `gloria,' non potest comprehendi {5} ab homine, {6}nisi regenerato, et tunc illustrato; sensus internus Verbi, seu verum Divinum in sua gloria, si appareret coram homine non regenerato, foret sicut caligo in qua prorsus nihil videret, et quoque ex qua caecutiret, hoc est, nihil crederet. Ex his constare potest quid significatur per `nubem interdiu,' quod nempe obscuram veri, ac ubi de Verbo agitur, sensus {7} litteralis. 4 `In columna nubis et ignis' dicitur quia per `columnam' significatur firmamentum quod suffulcit, ut Jer. i 18; Ps. lxxv 4 [A.V. 3]; Apoc. iii 12; Job. ix 6; ac praedicatur de naturali, {8}quia naturale est instar firmamenti aut baseos {9} spirituali; desinit enim spirituale in naturali, et ibi quiescit; inde est quod pedes angeli descendentis e caelo apparuerint sicut columnae ignis Apoc. x 1, nam per `pedes' {10}significatur naturale, n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, 5327, 5328. @1 i quoad illa$ @2 significatur$ @3 et quod Moschi cum$ @4 Before Marc. xiii$ @5 i aut credi$ @6 nisi e nube, et ne sic quidem nisi coram regeneratis, et tunc illustratis; si enim coram non regenerato et tunc illustrato appareret in gloria, tunc$ @7 i illius$ @8 quod$ @9 i est$ @10 significantur naturalia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church