Arcana Coelestia (Elliott) n. 8121

Previous Number Next Number See English 

8121. Sed charitas erga proximum multo latius se extendit quam ad pauperes et indigentes; charitas erga proximum est rectum facere in omni opere, ac debitum in omni officio; si judex justum facit propter justum, charitatem erga proximum exercet; si punit sontem et absolvit insontem, charitatem erga proximum exercet; nam sic consulit concivi, {1} consulit patriae, et quoque regno Domini, per facere justum propter justum regno Domini, per absolvere insontem concivi, et per punire sontem patriae. Sacerdos qui docet verum et ducit ad bonum propter verum et bonum, is charitatem exercet; qui autem talia facit propter se et mundum, is charitatem non exercet, quia non amat proximum sed semet. @1 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church