8125. CONTENTA
Agitur in hoc capite in sensu interno de prima tentatione illorum qui ab Ecclesia spirituali, et de traductione illorum per medium infernum, ac de tutatione tunc a Domino; et quoque agitur de immersione illorum qui in fide separata a charitate in infernum, ubi falsa a malis. Illi qui ab Ecclesia spirituali repraesentantur per {1}`filios Israelis'; qui in fide separata a charitate per `Aegyptios'; tentatio prima describitur per `murmurationem filiorum Israelis cum viderent (x)exercitum Pharaonis'; infernum significatur per `mare Suph,' per quod tuto traducti filii Israelis, et in quod immersi Aegyptii; falsa ex malis significantur per aquas quae hos operuerunt. @1 filios Israelis altered to Israelem$