Arcana Coelestia (Elliott) n. 8128

Previous Number Next Number See English 

8128. `Loquere ad filios Israelis': quod significet influxum veri Divini apud illos qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione `loqui' quod sit influxus, de qua n. 2951, 5481, 5797, 7270; et ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223; quod `loqui' sit influxus, est quia Moscheh in sensu interno repraesentativo est Divinum Verum, et Divinum Verum in perceptionem et cogitationem {1} per influxum venit; cogitatio ex perceptione est loquela interna, cui loquela externa correspondet, quare in sensu interno illa intelligitur per hanc. @1 i hominis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church