Arcana Coelestia (Elliott) n. 8131

Previous Number Next Number See English 

8131. `E regione ejus castrametemini juxta mare': quod significet quod inde tentationis influxus, constat ex significatione `e regione ejus' quod sit juxta ut in conspectu, in sensu interno, ut inde influxus; ex significatione `castrametari' quod sit ordinatio veri et boni ad subeundas tentationes, ut nunc supra n. 8130; et ex significatione `maris Suph' quod sit infernum ubi falsa ex malis, de qua n. 8099. Quomodo intelligendum quod inde tentationis influxus, paucis (x)dicetur: tentationes apud hominem sunt pugnae spirituales inter malos spiritus et inter bonos; {1}pugnae sunt ex illis et de illis quae homo egerat et cogitaverat, quae in ejus memoria; mali spiritus incusant et aggrediuntur, {2}boni autem excusant et defendunt; {3}pugnae illae apparent sicut in homine, nam quae ex spirituali mundo apud hominem influunt sistuntur sicut non inde sed in ipso, videatur n. 741, 751, 761, 1820, 3927, 4249, 4307, 4572, 5036, 6657, 6666; similiter se habet cum spiritibus cum subeunt tentationes; cum itaque subituri sunt tentationes, disponuntur apud illos interiora, hoc est, vera et bona, a Domino in illum statum, ut per influxum immediatum ab Ipso, ac mediatum per caelum, resisti queant falsa et mala quae ab infernis, et sic ille qui est in tentatione tutari; homo cum tentatur etiam juxta infernum est, imprimis juxta hoc infernum quod significatur per `mare Suph,' nam {4}ibi sunt illi qui in scientia veri fuerunt sed in vita mali, et inde {5} in falsis ex malo; ex infernis per spiritus {6} influunt illa quae anxietatem inducunt homini in tentationibus; ex his constare potest quid intelligitur per tentationis influxum ab inferno, qui significatur per quod `e regione castrametarentur juxta mare Suph.' @1 qui apud hominem, illi$ @2 hi$ @3 apparent illae$ @4 in hoc inferno$ @5 i etiam$ @6 i malos$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church