Arcana Coelestia (Elliott) n. 8193

Previous Number Next Number See English 

8193. `Incedens ante castra Israelis': quod significet quae circa vera et bona Ecclesiae, constat ex significatione `castrorum' quod sint vera et bona; per `castra' enim significatur totus coetus Israelis, et per `coetum Israelis' {1}significantur omnia bona et vera in complexu, n. 7830, 7843; inde etiam `castrametatio' est ordinatio secundum vera et bona, n. 8103 fin., 8130, 8131, 8155; quod `Israel' sit Ecclesia spiritualis, saepius ostensum est. @1 significatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church