Arcana Coelestia (Elliott) n. 8228

Previous Number Next Number See English 

8228. `Et excussit Jehovah Aegyptios in medium mare': quod significet quod sic ipsi conjecerint se in infernum ubi falsa ex malo, constat ex significatione `excutere in mare' quod sit conjicere in falsa ex malo, nam falsa illa per aquas {1}istius maris significantur, n. 6346, (x)7307, 8137, 8138. Quod mala quae in Verbi sensu litterae tribuuntur Jehovae, hoc est, Domino, sint ab ipsis qui in malo sunt, (c)et nihil a Domino, et quod Verbum in sensu suo interno ita intelligendum sit, videatur n. 2447, (x)6071, 6991, 6997, 7533, 7632, 7643, 7679, 7710, 7877, 7926, 8227. @1 illius$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church