Arcana Coelestia (Elliott) n. 8257

Previous Number Next Number See English 

8257. Per vitam per quam principaliter colitur Dominus, intelligitur vita secundum praecepta Ipsius in Verbo, per haec enim novit homo quid fides et quid charitas; haec vita est vita Christiana, et vocatur vita spiritualis; vita autem secundum leges justi et honesti absque illa est vita civilis et moralis; haec vita facit ut homo sit civis mundi, illa autem ut sit civis caeli. CAPUT XV 1. Tunc cecinit Moscheh et filii Israelis canticum hoc JEHOVAE, et dixerunt dicendo, (x)Cantabo JEHOVAE, quia exaltando exaltavit; equum et equitem ejus projecit in mare. 2. Virtus mea, et canticum JAH {1}, et fuit mihi ad salutem; Hic DEUS meus, et habitaculum constituam Illi, DEUS patris mei, et exaltabo Ipsum. @1 i (Ps. cxviii 14)$ 3. JEHOVAH vir belli, JEHOVAH nomen Ipsius. 4. Currus Pharaonis et exercitum illius projecit in mare; et electio ducum tertianorum submersi in mari Suph. 5. Abyssi obtexerunt illos, descenderunt in profunditates sicut lapis. 6. Dextra Tua, JEHOVAH, magnificata in robore; dextra Tua, JEHOVAH, confringis hostem. 7. Et in multitudine excellentiae Tuae destruis insurgentes Tibi; emittis excandescentiam Tuam, comedit illos sicut stipulam. 8. Et vento narium Tuarum coacervatae sunt aquae, constiterunt sicut cumulus fluenta, {1}coagulatae abyssi in corde maris. @1 congelatae I$ 9. Dixit hostis, Persequar, assequar, dividam spolium, implebitur illis anima mea, evacuabo gladium meum, expellet illos manus mea. 10. Spirasti vento Tuo, {1}contexit illos mare, profundum petierunt sicut plumbum in aquis ingentibus. @1 contegit I$ 11. Quis sicut Tu in diis, JEHOVAH? quis sicut Tu, magnificus in sanctitate, venerandus laudibus, faciens mirabile? 12. Extendisti dextram Tuam, absorpsit illos terra. 13. Duxisti in misericordia Tua populum illum, redemisti; deduxisti in virtute Tua ad habitaculum sanctitatis Tuae. 14. Audiverunt populi, contremuerunt, dolor {1} apprehendit habitatores Philisthaeae. @1 i (qualis parturientii)$ 15. Tunc consternati sunt duces {1}Edomi, potentes Moabi, apprehendit illos terror; colliquefacti omnes habitatores Canaanis. @1 Edom I$ 16. Cecidit super illos formido et pavor; in magnitudine brachii Tui exscinduntur sicut lapis, usque dum transibit populus Tuus, JEHOVAH, usque dum transibit populus (x)hic, possedisti. 17. Introduces illos, {1} plantabis illos in monte hereditatis Tuae, loco ad habitare Te, operatus es JEHOVAH, sanctuarium, DOMINE, praepararunt manus Tuae. @1 i and d et$ 18. JEHOVAH regnabit in saeculum et aeternitatem. 19. Quia venit equus Pharaonis in curru suo et in equitibus suis in mare, et reduxit JEHOVAH super illos aquas maris; et filii Israelis iverunt in arido per medium maris. 20. Et sumpsit Mirjam prophetissa, soror (x)Aharonis, tympanum in manu sua; et exiverunt omnes mulieres post illam in tympanis et in choreis. 21. Et respondit illis Mirjam, Cantate JEHOVAE, quia exaltando exaltavit; equum et equitem ejus projecit in mare. 22. Et proficisci fecit Moscheh Israelem a mari Suph, et exiverunt ad desertum Schur, et iverunt tres dies in deserto, et non invenerunt aquas. 23. Et venerunt ad Marah, et non potuerunt bibere aquas prae amaritudine, quia amarae illae; propterea vocavit nomen ejus Marah. 24. Et murmuraverint populus contra Moschen, dicendo, Quid bibemus? 25. Et clamavit ad JEHOVAM, et monstravit illi JEHOVAH lignum, et projecit ad aquas, et dulces factae aquae; ibi posuit illi statutum et judicium, et ibi tentavit illum. 26. Et dixit, Si audiendo audiveris vocem JEHOVAE DEI tui, et rectum in oculis Ipsius feceris, et auscultaveris praeceptis Ipsius, et custodiveris omnia statuta Ipsius, omnem morbum quem posui in Aegyptios, non ponam super te, quia Ego JEHOVAH sanator tuus. 27. Et venerunt ad Elim, et ibi duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmae; et castrametati sunt ibi juxta aquas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church