Arcana Coelestia (Elliott) n. 8307

Previous Number Next Number See English 

8307. `Duxisti in misericordia Tua populum illum': quod significet Divinum influxum apud illos qui abstinuerant a malis et sic receperant bonum, constat (c)ex significatione `ducere in misericordia' quod sit recipere Divinum, et quia illi recipiunt Divinum qui abstinent a malis, significatur Divinus influxus apud illos. Cum misericordia a Domino ita se habet: misericordia Domini perpetua est apud unumquemvis hominem, nam Dominus omnes homines, quotcumque sunt, salvare vult; sed misericordia illa non potest influere priusquam mala remota sunt; mala enim et inde falsa obstant et inhibent; ut primum autem mala removentur, {1} influit misericordia, hoc est, bonum ex misericordia a Domino, quod est charitas et fides; inde constare potest quod misericordia Domini sit universalis, hoc est, erga omnes, et quoque peculiaris erga illos qui abstinent a malis. Abstinere a malis homo potest ex se sed recipere bonum non potest ex se; quod homo abstinere a malis possit (c)a se, est quia Dominus continue influit in voluntatem hominis cum conatu illo, et per id ponit in ejus libero {2}desistere a malis, tum applicare se ad bonum; etiam Dominus {3}dat ei facultatem intelligendi verum, sed quod non intelligat, est quia non vult intelligere, et hoc propter malum quod vitae, nam falsum defendit malum, {4}et verum damnat illud; inde est quod homo donari bono spirituali a Domino non possit, ita non duci ex misericordia, nisi desistat a malis. @1 i tunc$ @2 potentiam desistendi$ @3 in intellectum hominis insinuat$ @4 at$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church