Arcana Coelestia (Elliott) n. 8346

Previous Number Next Number See English 

8346. `Et exiverunt ad desertum Schur': quod significet statum tentationis in quem dein perducti, constat ex significatione `exire' quod sit perduci; et ex significatione `deserti Schur' quod sit status tentationis; quod `desertum' sit status {1}subeundi tentationem, videatur n. 6828, 8098, et quod `Schur' {2}sint scientifica Ecclesiae quae nondum vitam sunt adepta, n. 1928, ita talia quae vitam adeptura sunt per tentationes; nam vita spiritualis acquiritur per tentationes, quae sunt pugnae spirituales seu pugnae contra mala et falsa, (c)ac per victorias in pugnis; quod qui ab Ecclesia spirituali post Adventum Domini in mundum subiverint tentationes, et quod prius non potuerint, videatur n. 8159. @1 tentationis$ @2 S first wrote sit scientificum Ecclesiae quod nondum vitam est adeptum. He then changed to scientificum and adeptum plural forms, but not sit nor quod nor est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church