Arcana Coelestia (Elliott) n. 8393

Previous Number Next Number See English 

8393. Paenitentia oris et non vitae non est paenitentia; per paenitentiam oris non remittuntur peccata, sed per paenitentiam vitae. Remittuntur homini continue peccata a Domino, nam est ipsa Misericordia; sed peccata adhaerent homini utcumque putat quod remissa sint, nec ab ipso removentur nisi quam per vitam secundum praecepta fidei; quantum secundum illa vivit, tantum peccata removentur, et quantum removentur tantum remissa sunt; homo enim a Domino detinetur a malo et tenetur in bono; et tantum detineri potest a malo in altera vita, quantum in vita corporis restiterat malo, et tantum teneri potest in bono tunc, quantum in vita corporis ex affectione egerat bonum; inde constare potest quid peccatorum remissio et unde; qui credit quod peccata aliter remittantur multum fallitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church