Arcana Coelestia (Elliott) n. 8402

Previous Number Next Number See English 

8402. Vers. 2, 3. Et murmurabant omnis coetus filiorum Israelis contra Moschen et contra Aharonem in deserto. Et dixerunt ad illos filii Israelis, Quis dabit? mortui fuissemus manu Jehovae in terra Aegypti, in sedendo nos ad ollam carnis, in edendo nos panem ad satietatem; quia eduxistis nos ad desertum hoc, ad occidendum omnem congregationem hanc fame. `Et murmurabant omnis coetus filiorum Israelis' significat indolentiam et inde querimoniam propter tentationis gravitatem: `contra Moschen et contra Aharonem' significat verum Divinum: `in deserto' significat statum tentationis: `et dixerunt ad illos filii Israelis' significat cogitationem ex anxietate: `Quis dabit? mortui fuissemus manu Jehovae in terra Aegypti' significat quod praestiterit relictos fuisse a Domino cum erant in statu infestationum: `in sedendo nos ad ollam carnis' significat vitam secundum libitum, et sicut concupiverunt: `in edendo nos panem ad satietatem' significat quod sic bono voluptatum fruerentur quantum vellent: `quia eduxisti nos' significat quod postquam liberati: `ad desertum hoc' significat statum tentationum: `ad occidendum omnem congregationem hanc fame' significat quod ex defectu jucundi et boni exspirarent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church