Arcana Coelestia (Elliott) n. 8424

Previous Number Next Number See English 

8424. Vers. (x)6-8. Et dixit Moscheh et Aharon ad omnes filios Israelis, Vesperi et cognoscetis quod Jehovah eduxerit vos e terra Aegypti. Et mane et videbitis gloriam Jehovae, in audire Ipsum murmurationes vestras contra Jehovam; et nos quid quod murmuretis contra nos? Et dixit Moscheh, In dare Jehovam vobis in vespera carnem ad edendum, et panem in matuta ad satiandum; in audire Jehovam murmurationes vestras, quibus vos murmurantes contra Ipsum; nos quid? non contra nos murmurationes vestrae, quod contra Jehovam. `Et dixit Moscheh et Aharon ad omnes filios Israelis' significat informationem a vero Divino: `Vesperi et cognoscetis quod Jehovah eduxerit vos e terra Aegypti' significat quod in fine prioris status revelatio quod liberati: `et mane videbitis gloriam Jehovae' significat in principio status novi quod Adventus Domini: `in audire Ipsum murmurationes vestras' significat quod cessaturae querimoniae: `contra Jehovam, et nos quid quod murmuretis contra nos?' significat quod illae fuerint contra Divinum, non contra illos qui Id repraesentabant: `et dixit Moscheh' significat informationem: `In dare Jehovam vobis in vespera carnem ad edendum' (x)significat quod in fine status bonum appropriabitur per jucundum: `et panem in matuta ad satiandum' significat quod in principio status novi habebitur bonum quantum recipere possunt: `in audire Jehovam murmurationes vestras' significat quod sic cessaturae querimoniae: `quibus vos murmurantes contra Ipsum' significat quod illae fuerint contra Divinum: `nos quid? non contra nos murmurationes vestrae' significat quod non contra illos qui repraesentabant Divinum: `quod contra Jehovam' significat ut sibi posthac caveant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church