Arcana Coelestia (Elliott) n. 8439

Previous Number Next Number See English 

8439. `Appropinquate coram Jehovah': quod significet statum receptionis et applicationem ad illum, constat ex significatione `appropinquare coram Jehovah' quod sit influxus, de qua n. 8159, et inde quoque receptio, nam receptio est reciprocum influxus, correspondent enim sibi mutuo {1}; quantum {2} homo recipit influxum Divinum, tantum dicitur appropinquare coram Ipso; {3}appropinquatio coram Jehovah in spirituali sensu non aliud est, nam fit appropinquatio ad Ipsum per fidem et amorem, et quia et fides et amor est a Jehovah, hoc est, Domino, est etiam appropinquatio ad Ipsum receptio boni et veri ab Ipso influentis; quod etiam sit applicatio, est quia receptio non est aliquid nisi etiam sit applicatio, nempe ad usum, transit enim influxus a Divino primum in perceptionem, quae est intellectus apud hominem, inde in voluntatem, et dein in actum, hoc est, in bonum opus, quod est usus, et ibi desinit; cum influxus boni et veri a Domino transitum hunc facit, tunc bonum et verum appropriantur homini, nam tunc influxus vadit usque in ultimum ordinis, hoc est, in ultimum naturae, quo tendit omnis influxus Divinus; {4}ille homo, apud quem influxus Divinus ita vadit, vocari potest via caeli; ex his nunc constare potest quod per `appropinquare coram Jehovah' {5}significetur status receptionis et {6}applicatio ad illum; hic status receptionis boni quod per `mannam' significatur, et jucundi quod per `selav.' @1 i, quia influxus a divino apud hominem praedicatur secundum receptionem$ @2 i itaque$ @3 inde est quod appropinquatio coram Jehovah sit$ @4 et ille$ @5 sit$ @6 applicationis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church