Arcana Coelestia (Elliott) n. 847

Previous Number Next Number See English 

847. Quod 'recesserint aquae de super terra, eundo et redeundo' significent fluctuationes inter verum et falsum, constat ab illis quae dicta sunt, quod nempe 'aquae diluvii' seu inundationes, quoad Noahum, significaverint tentationes, et quia hic agitur de primo statu post tentationem, 'aquae recedentes eundo et redeundo' non aliud significare possunt quam fluctuationem inter vera et falsa: sed quomodo haec fluctuatio se habet, non sciri potest nisi sciatur quid tentatio; nam qualis tentatio, talis fluctuatio post tentationem; cum tentatio caelestis, tunc fluctuatio est inter bonum et falsum; cum tentatio spiritualis, est fluctuatio inter verum et falsum; cum tentatio naturalis, tunc fluctuatio est inter illa quae sunt cupiditatum et iis contraria; nam tentationes dantur plures, in genere sunt caelestes, spirituales, et naturales, quae minime confundendae sunt: caelestes tentationes non possunt esse nisi apud eos qui in amore in Dominum sunt; spirituales apud eos qui in charitate erga proximum; naturales sunt prorsus distinctae ab illis, nec sunt tentationes sed solum anxietates ex eo quod impugnentur naturales eorum amores, excitatae ab infortuniis, morbis et mala sanguinis et fluidorum corporis temperie. Ex his paucis aliquatenus sciri potest quid tentatio, nempe, angustia et anxietas ex illis quae repugnant amoribus; apud quos amor in Dominum est, quicquid impugnat amorem in Dominum, cruciatum intimum producit; hoc est tentatio caelestis: apud quos est amor erga proximum, seu charitas, quicquid impugnat hunc amorem, cruciatum conscientiae sistit; hoc est tentatio spiritualis: at vero naturales, quas perplurimi vocant tentationes, et dolores vocant morsus conscientiae, non sunt tentationes, sed modo anxietates ex eo quod amores eorum impugnentur; ut cum praevident et sentiunt se privari honore, bonis mundi, fama, voluptatibus, vita corporis, et similibus; sed usque aliquid boni solent producere: praeterea etiam tentationes dantur apud eos qui in charitate naturali sunt, ita apud haereticos quoscumque, gentiles, idololatras, ex iis quae impugnant eorum fidei vitam, quam caram habent; sed hae sunt angustiae aemulae tentationum spiritualium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church